- HIPPOCRATES
- I.HIPPOCRATESCous medicus, nat. est Olymp. 80. Soranus in eius vita. Fil. Herclidis, ex Praxithea, quorum haec ab Hercule, ille ab Aesculapio descendit. Proavus eius Gnosidicus, libri de fracturis Auctor, ut Galen. ait. Auditor Democratis, ut quidam volunt, vixit apud Perdiccam Macedoniae Regem. Excessit e vivis Annos natus 104. Suscepit filios shessalum, et Draconem, habuitque generum Polybium, drscip. Dexippum, omnes Medicinae gloria florentes. Hit vir divinâ scientiâ, dicebat coitum esse morbum comitialem leviorem. Eius libri, tamquam divino emanaverint ote, ubique celebrantur. In primo enim Iusiurandum continetur, in secundo Prognostica, tertio Aphorismi, quarro illa admirabilis compositio 60. libris omnem scientiam Medicinae complectens. Attem medicam in lucem revocavit, in qua ufque adeo enituit, vide Plin. l. 7. c. 37. l. 26. c. 2. ut venientem ab Illyriis pestilentiam praedixerit, ac discipulos ad auxiliandum circa urbes dimiserit: cui ob meritum honores illos, quos Herculis, tota Graecia decrevit. De eo Macrob. in Somn. Scip. l. 1. c. 7 Hippocrates, qui tam fallere, quam falli nescit. Cels. Senecam, Galen Suid. Voss de Sectis Philos. Hodieque in Ins. Co pretiosa eius Pucra incolis dicti memoria, et casa quaedam, quam inhabitaverit, curiosis monstratur. P. de la Valle Itin. tom. 1. Vide quoque in voce Democritus. Quinque alios eiusdem nominis omnesque eiusdem attis, et fam. Suid. memorat. Hippocratem etiam alium Atheniens. Ducem ponit in bello Peloponnesiaco Thucydides. Denique Mathematicus quidam, qui mercaturam exercuit: quia tunc temporis haec non habebatur vilis, modo tenuis non esset, teste Plutarcho. Strabo l. 14. p. 657.II.HIPPOCRATESex Siculorum gente tyrannus, qui Ergetinorum scelerat ssimo dolo et civium internecione invasit tenuitque urbem. Poliaen. l. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.